Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 45

Septem alios spiritus.Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria.Nequiores.Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiae cum Christo destinatae.Septem vitia, septem daemonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiae et intellectus, etc.Sic erit,etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judaeis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quae cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judaeos vacantes praesidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero daemonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Aegypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.
(* Traductions européennes)